Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni
ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an
et ipsi fugiant.
ARELLI FVSCI PATRIS.
2.1At, puto, rudis lecta
aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque
arma non passurae manus hebetataque senio aut
uulneribus corpora: quid dicam potissimos Graeciae?
-- --
an Lacedaemonios? an Eleos? an repetam tot acies
patrum totque excidia urbium, tot uictarum
gentium spolia? et nunc produntur condita sine
moenibus templa? Pudet consilii nostri, pudet etiamsi
non fugimus deliberasse talia. At cum tot milibus
Xerses uenit. O Lacedaemonii et aduersus barbaros
non reueremini opera uestra, non auos, non patres
quorum uobis exemplo ab infantia surgit ingenium?
Pudet Lacedaemonios sic adhortari: en, loco tuti
sumus. licet totum classe orientem trahat, licet
metuentibus explicet inutilem numerum: hoc mare
quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum,
-- --
insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus
nauigio est et huius quoque remigium arcet
inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada
altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae
nauigantium uota decipiunt. Pudet, inquam,
Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum
tuti sint. Non referam Persarum spolia?
2.2 certe
super spolia nudus cadam. Sciat et alios habere nos
trecentos qui sic non fugiant et sic cadant. Hunc
sumite animum: nescio an uincere possimus; uinci
non possumus. Haec non utique perituris refero:
sed si cadendum est erratis, si metuendam creditis
-- --
mortem. Nulli natura in aeternum spiritum dedit
statutaque nascentibus in finem uitae dies est.
inbecilla enim nos materia deus orsus est; quippe
minimis succidunt corpora, indenuntiata sorte
rapimur; sub eodem pueritia fato est, eadem iuuentus
causa cadit: optamus quoque plerique mortem; adeo
in securam quietem recessus ex uita est. At
gloriae nullus finis est proximique deos sic † ageses
agunt: feminis quoque frequens hoc in mortem pro
gloria iter est illud. Quid Lycurgum, quid
interritos omni periculo quos memoria sacrauit uiros
referam? ut unum Othryadem excitem, adnumerare
trecentis exempla possum.
2.3TRIARI. Non pudet
Laconas ne pugna quidem hostium, sed fabula uinci?
Magnum est alumnum uirtutis nasci et Laconem. ad
certam uictoriam omnes remansissent; ad certam
mortem tantum Lacones. Non est Sparta lapidibus
circumdata: ibi muros habet ubi uiros. Melius
reuocabimus fugientes trecenos quam sequemur. Sed
montes perforat, maria contegit. Numquam
solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum
magna fastigia obliuione fragilitatis humanae
conlapsa sunt. Scias -- -- licet ad finem non peruenisse
quae ad inuidiam perducta sunt. Maria terrasque,
rerum naturam statione inmutauit sua: moriamur
trecenti, ut hic primum inuenerit quod mutare non
-- --
posset.
2.4 Si tam demens placiturum consilium erat,
cur non potius in turba fugimus? PORCI
LATRONIS. In hoc scilicet morati sumus, ut agmen
fugientium cogeremus. Rumori terga uertitis:
sciamus saltem qualis sit iste quem fugimus. Vix
uictoria dedecus elui potest; ut omnia fortiter fiant,
feliciter cadant, multum tamen nomini nostro
detractum est: iam Lacones an fugeremus
deliberauimus. Vtinam moriamur! quantum ad me quidem
pertinet, post hanc deliberationem nihil aliud timeo,
quam ne reuertar. Arma nobis fabulae excutiunt.
Nunc, nunc pugnemus: latuisset uirtus inter
trecenos. Ceteri quidem fugerunt. si me quidem
interrogatis ut quid sentiam, et in nostrum et in
Graeciae patrocinium loquar: 2.5 electi sumus, non relicti.
GAVI SABINI. Turpe est cuilibet uiro fugisse,
Laconi etiam deliberasse. MARILLI. In hoc
restitimus, ne in turba fugientium lateremus. Habent
quemadmodum se excusent Graeciae treceni: tutas
Thermopylas putauimus, cum relinqueremus illic
Laconas. CESTI PII. Quam turpe esset fugere
indicastis, Lacones, tamdiu non fugiendo. Omnibus
sua decora sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt,
Thebae sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas
amnis circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae
militiae patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia
-- --
nisi Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo
operibus caelum merito; ideo
muri nostri arma sunt.
2.6O graue maiorum uirtutis dedecus! Lacones se
numerant, non aestimant. Videamus quanta turba sit,
ut habeat certe Sparta, etiamsi non fortes milites,
at nuntios ueros. Ita ne -- -- bello quidem, sed nuntio
uincimur? merito, hercules, omnia contempsit quem
Lacones audire non sustinent. si uincere Xersen
non licet, uidere liceat: uolo scire quid fugiam.
Adhuc non sum ex ulla parte Atheniensium similis,
non muris, non educatione: nihil prius illorum
imitabor quam fugam?
2.7POMPEI SILONIS. Xerses
multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt.
Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi.
Nihil refert, quantas gentes in orbem
nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum
Xerses trahat: tot ad nos pertinent, quot locus
ceperit. CORNELI HISPANI. Pro Sparta uenimus, pro
Graecia stemus: uincamus hostes, socios iam uicimus:
sciat iste insolens barbarus, nihil esse
difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego uero
quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere
Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se apponat,
quod se inserat; non latebit in turba Laco; quocunque
Xerses aspexerit, Spartanos uidebit. BLANDI.2.8
Referam praecepta, matrum: aut in his, aut cum
his? minus turpe est a bello inermem reuerti quam
armatum fugere. Referam captiuorum uerba? captus
-- --
Laco, occide, inquit, non seruio. non potuit
non capi, si fugere uoluisset. Describite terrores
Persicos: omnia ista cum mitteremur audiuimus.
Videat trecentos Xerses et sciat quanti bellum
aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Reuertemur
ne nuntii quidem nisi nouissimi. Quis fugerit
nescio: hos mihi Sparta conmilitones dedit.
DESCRIPTIO THERMOPYLARVN. Nunc me delectat, quod
fugerunt treceni:
2.9 angustas mihi Thermopylas fecerant.
CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum
tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si
Xerses nihil prius in Graecia -- -- uicerit quam Laconas. Ne
testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id
de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis
consilium meum; id est autem meum quod totius
Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult
esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent
nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi
cessimus:
2.10 ante nos rerum natura uicta est.
DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non
quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare
posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset
uel quam licenter: ipse sententiam non feram;
uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut
luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio
-- --
Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo
nihil fuisse me iuuene tam notum quam has
explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia
inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione
cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci
ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas
subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius
nisi suasor dilexerit.
2.11Diuisione autem in hac
suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non
esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde
aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime
periculosius esse fugere: pugnantibus hostes
timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS
primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an
turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset
necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt:
hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in
hac suasoria sed in hac materia disertissima illa
fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse
trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum [Note]
-- -- esse ἀριστοποιεῖσθαι ὡς ἐν ᾄδου δειπνησομένους.
2.12SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter
rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae
rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad
cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum
uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir
-- --
eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe
et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna
et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur
animosius quam priorOccurrit mihi sensus in
eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam
de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta
in posterum diem pugna epulantes milites inducit
et ait:
stratique per herbam,
Hic meus est, dixere, dies.
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta
sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi
seruata est magnitudo: cenant enim tamquam
crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi
erat qui non poterant dicere:
2.13 hic dies est meus.
Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu
quasi soloecismum quod cum plures induxisset
dicerent: hic meus est dies, non hic noster est,
et in sententia optima id accusabat quod erat
optimum. muta enim, ut noster sit: peribit omnis
uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum quod
ex communi sermone trahitur; nam quasi prouerbii
loco est: hic dies meus est; et cum ad sensum
rettuleris ne grammaticorum quidem calumnia ab
omnibus magnis ingeniis summouenda habebit
locum: dixerunt enim non omnes semel tamquam in
choro manum ducente grammatico, sed singuli ex
iis: hic meus est dies.2.14 Sed ut reuertar ad
Leonidam et trecentos, -- -- pulcherrima illa fertur
-- --
GLYCONIS sententia In hac ipsa suasoria non sane
refero memoria ullam sententiam Graeci cuiusquam
nisi DAMAE: ποῖ φεύξεσθε; ὅπλα τείχη. De
positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias
loci facundissime descripsisset: natus trecentis locus.
CESTIVS cum honores descripsisset quos habituri
essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per
sepulcra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc
phantasiam mouit et adiecit: nisi antiquior
Xerses fuisset quam Demosthenes † CIPTOY cui
dicere. Hanc suam dixit sententiam aut certe non
deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci
et tuta undique pugnantium latera et angustias a
tergo positas,
2.15 sed aduersas hostibus POTAMON
magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem
tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et
nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit
animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis
indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si
ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus
decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam
amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit
POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et
declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto:
hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille
mollius quam uirum. 2.16POTAMON cum suasoriam de
trecentis diceret tractabat quam turpiter fecissent
-- --
Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga et sic nouissime
clausitInsanierunt in hac suasoria multi
circa Othryaden: MVRREDIVS qui dixit:
fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras
didicerant. GARGONIVS dixit: Othryades qui periit ut
falleret, reuixit ut uinceret. LICINIVS NEPOS : cuius
exemplo
-- -- uobis etiam mortuis uincendum fuit.
ANTONIVS ATTICVS inter has pueriles sententias
uidetur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene
a sepulcro uictor digitis uulnera conpressit, ut
tropaeo Laconem inscriberet. O dignum in Spartano
atramentum! o uirum cuius ne litterae quidem fuere
sine sanguine. CATIVS CRISPVS municipalis
κακοζήλως dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud
ceteros, aliud Laconas decet: nos sine deliciis educamur,
sine muris uiuimus, sine uita uincimus.
2.17 SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse,
ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia
dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et
teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi
grandes et argentea uasa non nisi grandia.
Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius,
ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset
nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet.
Omnia grandia si quando inueniret probanti
inpositum est cognomen uel; ut Messala ait,
-- --
cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac
suasoria cum posuisset contradictionem: at omnes
qui missi erant a Graecia fugerunt sublatis
manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat
quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo.
mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset,
adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui
classibus suis maria subripuit, qui terras
circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae
faciem imperat, ponat sane contra caelum castra:
commilitones habebo deos.
2.18SENIANVS multo
potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis,
maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus
captus est. Decentissimi generis stultam sententiam
referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius
fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria -- --
occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti
sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set
armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam
uidi plures trecentos.
2.19Latro in hac suasoria cum
tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos
et uincere, posse certe inuictos reuerti et beneficio
loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud
erimus certe belli mora. Postea memini auditorem
Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius
Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium
grande non tantum deseruit sed polluit, recitare
-- --
carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his
uersibus:
Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes;
Ite triumphantes, belli mora concidit Hector.
Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam
tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset:
2.20 at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere
licet pro suo. Sed ut sciatis sensum bene dictum
dici tamen posse melius, notate prae ceteris quanto
decentius Vergilius dixerit hoc quod ualde erat
celebre belli mora concidit Hector:
[Note]
Quidquid ad aduersae cessatum est moenia Troiae
Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium
Haesit.
MESSALA aiebat hic Vergilium debuisse desinere:
quod sequitur
Et in decimum uestigia rettulit annum,
explementum esse, Maecenas hoc etiam priori
conparabat. 2.21 Sed ut ad Thermopylas reuertar, DIOCLES
CARYSTIVS dixit -- -- APATVRIVS dixit Corvo
rhetori testimonium stuporis reddendum est qui
dixit: quid? si iam Xerses ad nos suo mari
nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur.
Hic est CORVVS qui cum temptaret scolam Romae
Sosio illi qui Iudaeos subegerat declamauit
controuersiam de ea quae apud matronas disserebat liberos
-- --
non esse tollendos et ob hoc accusatur reipublicae
laesae. In hac controuersia sententia eius haec
ridebatur: inter pyxides et redolentis animae
medicamina constitit mitrata contio.
2.22Sed si uultis hiostoricum
quoque uobis fatuum dabo. TVSCVS ille
qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia
extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam
inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc
suasoriam declamaret dixit: expectemus si nihil aliut,
hoc effecturi, ne insolens barbarus dicat: ueni, uidi,
uici, cum hoc post multos annos Diuus Iulius
uicto Pharnace dixerit. DVRION dixit: ἄνδρες
Aiebat NICOCRATES Lacedaemonius insignem hanc
sententiam futuram fuisse, si media intercideretur.
2.23Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI
ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae
finem faciam: quarum nimius cultus et fracta
conpositio poterit uos offendere, cum ad meam
aetatem ueneritis: interim non dubito quin nunc uos
ipsa quae offensura sunt uitia delectent. -- --